Pharisaei vero audientes eum disputantem de contemptu mundi deridebant eum, quia lex observatoribus suis bona terrae promittebat. Ipse autem, contra eorum avaritiam, exemplum eis proposuit de divite purpurato, et epulone, qui in inferno cruciabatur, quia receperat in vita sua bona, id est sola illa, quae putaverat bona. Nec fuit hoc parabola, sed in re ipsa, quod perpenditur, quia nomen mendici ibi ponitur Lazarus scilicet, qui positus est in sinu Abrahae. Erat enim in superiori margine inferni locus, aliquantam habens lucem, sine omni poena materiali, in quo erant animae praedestinatorum, usque ad Christi descensum ad inferos, qui locus propter sui tranquillitatem sinus Abrahae dictus est, ut sinum matris dicimus. Et dicebatur Abrahae, quia fuit prima credendi via, ipse enim primus publice praedicavit unum tantum Deum esse. Hunc locum vocavit Job tenebras, pro taedio exspectandi, dicens: Et in tenebris stravi lectulum meum. Nota quod dives dixit se cruciari in lingua, id est pro peccato linguae, quia epulones loquaces esse solent. Nec mirum si anima translative dicatur membra habere cum divinitas eodem tropo per membra distinguatur. Fuerunt tamen qui dicerent, et angelos, et animas, corpora habere aerea. Alioquin animae ignem urentem non sentirent, quod super Genesim invenies. Alii dicunt, quod ad sentiendam ustionem ignis, non est necesse habere corpora, est enim quaedam species ignis cui si imponas manum, ardorem senties, sine aliqua laesione manus. Quod autem Abraham chaos inter eos firmatum dixit, vel chaus, ut veteres codices habent, forte in re ita erat, vel perpetuam bonorum et malorum, dissimilitudinem post hanc vitam notat. Cumque dives rogaret, de mittendo Lazaro ad fratres suos, audivit, habent Moysen et prophetas. Unde et conjicitur quod Judaeus fuerit, pro quo etiam forte Abraham vocavit eum filium, et ille ipsum patrem.